Tomas Luis de Victoria
¼¼Á· ¸ñ¿äÀÏÀ» À§ÇÑ ¾Ö°¡
Incipit lamentatio Ieremiae prophetae.
א(Aleph).
Quomodo sedet sola civitas plena populo:
facta est quasi vidua domina gentium:
princeps provinciarum facta est sub tributo.
ב (Beth).
Plorans ploravit in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius: non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Lementations 1: 1-2
--------------------
ו (Vau)
Et egressus est a filia Sion omnis decor eius:
facti sunt principes eius velut arietes
non invenientes pascua:
et abierunt absque fortitudine
ante faciem subsequentis.
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 1:6
--------------------
י (Iod)
Manum suam misit hostis
ad omnia desiderabilia eius:
quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum,
de quibus praeceperas ne intrarent
in ecclesiam tuam.
כ (Caph)
Omnis populus eius gemens,
et quaerens panem:
dederunt pretiosa quaeque pro cibo
ad refocilandam animam.
Vide, Domine,
et considera quoniam facta sum vilis.
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 1:10-11
¼º ±Ý¿äÀÏÀ» À§ÇÑ ¾Ö°¡
ח (Heth)
Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion:
tetendit funiculum suum
et non avertit manum suam a perditione:
luxitque antemurale,
et murus pariter dissipatus est.
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 2:8
------------------
ל (Lamed)
Matribus suis dixerunt:
ubi est triticum et vinum?
cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis.
מ (Mem)
Cui comparabo te,
vel cui assimilabo te
filia Jerusalem?
cui exaequabo te, et consolabor te,
virgo filia Sion?
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 2:12a, 13a
---------------------
א (Aleph)
Ego virvidens paupertatem meam
in virga indignationis eius.
א (Aleph)
Me minavit, et adduxit
in tenebras et non in lucem.
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 3:1-2.
¼º Åä¿äÀÏÀ» À§ÇÑ ¾Ö°¡
ח (Heth)
Misericordiae Domini,
quia non sumus consumpti:
quia non defecerunt miserationes eius.
ט (Teth)
Bonum est viro
cum portaverit iugum ab adolescentia sua.
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 3:22, 27
-------------------
א (Aleph)
Quomodo obscuratum est aurum,
mutatus est color optimus,
dispersi sunt lapides sanctuarii
in capite omnium platearum.
ב (Beth)
Filii Sion inclyti,
et amicti auro primo:
quomodo reputati sunt in vasa testea,
opus manuum figuli?
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 4:1-2.
--------------------
Incipit oratio Jeremiae prophetae.
Recordare, Domine, quid acciderit nobis;
intuere et respice opprobrium nostrum.
Haereditas nostra versa est ad alienos:
domus nostrae ad extraneos.
Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostrae quasi viduae.
Aquam nostram pecunia bibimus:
ligna nostra pretio comparavimus.
Cervicibus minabamur:
lassis non dabatur requies.
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 5:1-5
Juan Gutierrez de Padilla
¼º ¸ñ¿äÀÏÀ» À§ÇÑ ¾Ö°¡
Incipit lamentation
Jeremiae prophetae.
א (Aleph).
Quomodo sedet sola civitas plena populo:
facta est quasi vidua domina gentium:
princeps provinciarum facta est sub tributo.
ב (Beth).
Plorans ploravit in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius: non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
ג (Ghimel).
Migravit Iudas propter afflictionem, ac multitudinem servitutis:
habitavit inter gentes, nec invenit requiem.
Omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias.
Jerusalem, Jerusalem,
convertere ad Dominum Deum tuum.
Lamentations 1:1-3